Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula, et ebrietate,
et curis huius vitae
et superveniat in vos repentina dies illa tanquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent
super faciem omnis terrae. Vigilate itaque, omni temopore orantes,
ut digni habeamini fugere ista omnia quae futura sunt, et stare ante Filium hominis.
Et dixit illis similitudinem
Videte ficulneam, et omnes arbores
30 cum producunt iam ex se fructum, scitis quoniam prope est aestas.
Ita et vos cum videritis haec fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei.
Amen dico vobis, quia non praeteribit generatio haec, donec omnia fiant.
Caelum et terra transibunt
verba autem mea non transibunt.
Simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro
quem qui invenit homo, abscondit, et prae gaudio illius vadit,
et vendit universa quae habet, et emit agrum illum.
Iterum simile est regnum
caelorum homini negotiatori, quaerenti bonas margaritas.
Inventa autem una pretiosa margarita, abiit,
et vendidit omnia quae habuit, et emit eam.
This web site is presented in Japanese only. copyright 2008 Fragarach.
Unauthorized Copying, reproduction, hiring, lending, pubric performance and broadcasting prohibited.
photo by p-fan.net / and original